Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.7 Cic. Acad. Pos. 1.10 () >>Cic. Acad. Pos. 1.12

1.9

Tum ego Sunt [Note] inquam ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, [Note] ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones [Note] temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum, [Note] tu domesticam tu bellicam [Note] disciplinam, tu sedum [Note] regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; [Note] plurimum [Note] quidem poetis [Note] nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum

-- --

satis, ad edocendum parum. 1.10Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent [Note] qui erunt eruditi, aut ne haec [Note] quidem qui illa nescient. [Note] [Note] sed eam [Note] mihi non [Note] sane [Note] probas; immo vero et haec qui illa non poterunt, [Note] et qui Graeca poterunt [Note] non contemnent [Note] sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius [Note] multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarumquanto magis philosophi delectabunt, si ut illi [Note] Aeschylum [Note] Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur [Note] Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint [Note] aut Demosthenem imitati.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.7 Cic. Acad. Pos. 1.10 () >>Cic. Acad. Pos. 1.12

Powered by PhiloLogic